Vivamus, mea Lesbia, atque amemus rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis. Soles occidere et redire possunt: nobis, cum semel occidit brevis lux, nox est perpetua una dormienda. Da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum. Dein, cum milia multa fecerimus, conturbabimus illa ne sciamus, aut nequis malus invidere possit, cum tantum sciat esse basiorum. Viviamo, mia Lesbia, e amiamo e ogni mormorio perfido dei vecchi valga per noi la piu' vile moneta. Il giorno puo' morire e poi risorgere, ma quando muore il nostro breve giorno, una notte infinita dormiremo. Tu dammi mille baci, e quindi cento, poi dammene altri mille, e quindi cento, quindi mille continui, e quindi cento. E quando poi saranno mille e mille nasconderemo il loro vero numero, che non getti il malocchio l'invidioso per un numero di baci cosi' alto. Trad. S. Quasimodo(Contributo di UP)
O qui flosculus es Iuuentiorum, non horum modo sed quot aut fuerunt aut posthac aliis erunt in annis. mallem diuitias Midae dedisses isti cui neque seruus est neque arca quam sic te sineres ab illo amari. `Qui? Non est homo bellus?' inquies. Est: sed bello huic neque seruus est neque arca. Hoc tu quam libet abice eleuaque: Nec seruum tamen ille habet neque arcam.(Contributo di UP)
Mellitos oculos tuos Iuuenti siquis me sinat usque basiare usque ad milia basiem trecenta, Nec mi umquam uidear satur futurus, non si densior aridis aristis sit nostrae seges osculationis.(Contributo di UP)
Ille mi par esse deo videtur Ille, si fas est, superare divos Qui sedens adversus identidem te Spectat et audit Dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi; nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi . . . . . . . . . . . . Lingua sed torpet, tenuis sub artus Flamma demanat, sonitu suopte Tintinant aures, gemina teguntur Lumina nocte.(Contributo di UP)
Bonomiensis Rufa Rufulum fellat uxor Meneni, saepe quam in sepulcretis vidistis ipso rapere de rogo cenam, cum devolutum ex igne prosequens panem ab semiraso tunderetur ustore.(Contributo di UP)
Nemone in tanto potuit populo esse, Iuuenti, bellus homo, quem tu deligere inciperes. Praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri hospes inaurata palladior statua, qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobis audes. Et nescis quod facinus facias?(Contributo di UP)
Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere, nec scire utrum sis albus an ater homo.(Contributo di UP)
Surripui tibi dum ludis, mellite Iuuenti suauiolum dulci dulcius ambrosia. Verum id non impune tuli, namque amplius horam suffixum in summa me memini esse cruce dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis tantillum uestrae demere saeuitiae. Nam simul id factum est multis diluta labella guttis abstersisti omnibus articulis. ne quicquam nostro contractum ex ore maneret, tamquam commictae spurca saliua lupae. praeterea infestum misero me tradere amore non cessasti omni excruciarique modo, ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud suauiolum tristi tristius elleboro. quam quoniam poenam misero proponis amori numquam iam posthac basia surripiam.(Contributo di UP)
Iam ver egelidos refert tepores, iam caeli furor aequinoctialis iocundis Zephyri silescit aureis. Linquantur Phrygii, Catulle, campi Nicaeque ager uber aestuosae: ad claras Asiae volemus urbes. Iam mens praetrepidans avet vagari, iam laeti studio pedes vigescunt. O dulces comitum valete coetus, longe quos simul a domo profectus diversae variae viae reportant.(Contributo di UP)
Web page by ugo@eng.umd.edu.
Last modified: Sat Dec 13 07:48:32 EST 1997